Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David and the Holy Bread

1Sa 21:1 venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum

1Sa 21:2 et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum

1Sa 21:3 nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris

1Sa 21:4 et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus

1Sa 21:5 et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis

1Sa 21:6 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi

1Sa 21:7 erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul

1Sa 21:8 dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat

1Sa 21:9 et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum

David Flees to Gath

1Sa 21:10 surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth

1Sa 21:11 dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia

1Sa 21:12 posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth

1Sa 21:13 et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam

1Sa 21:14 et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me

1Sa 21:15 an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam


List of Articles
번호 분류 제목
31 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01
30 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02
29 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03
28 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04
27 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05
26 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06
25 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07
24 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08
23 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09
22 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10
21 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11
20 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12
19 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13
18 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14
17 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15
16 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16
15 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17
14 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18
13 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19
12 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20
» 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21
10 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22
9 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23
8 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24
7 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25
6 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26
5 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27
4 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28
3 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29
2 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30
1 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소