Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Israel Demands a King

1Sa 8:1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel

1Sa 8:2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee

1Sa 8:3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium

1Sa 8:4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha

1Sa 8:5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes

1Sa 8:6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum

1Sa 8:7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

1Sa 8:8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi

1Sa 8:9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos

Samuel's Warning Against Kings

1Sa 8:10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem

1Sa 8:11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum

1Sa 8:12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

1Sa 8:13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas

1Sa 8:14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis

1Sa 8:15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis

1Sa 8:16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo

1Sa 8:17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi

1Sa 8:18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa

The Lord Grants Israel's Request

1Sa 8:19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos

1Sa 8:20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

1Sa 8:21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini

1Sa 8:22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam


List of Articles
번호 분류 제목
31 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01
30 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02
29 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03
28 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04
27 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05
26 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06
25 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07
» 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08
23 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09
22 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10
21 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11
20 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12
19 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13
18 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14
17 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15
16 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16
15 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17
14 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18
13 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19
12 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20
11 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21
10 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22
9 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23
8 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24
7 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25
6 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26
5 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27
4 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28
3 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29
2 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30
1 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소