Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sarai and Hagar

Gen 16:1  igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar 

Gen 16:2  dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti 

Gen 16:3  tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem 

Gen 16:4  qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam 

Gen 16:5  dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te 

Gen 16:6  cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit 

Gen 16:7  cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur 

Gen 16:8  dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio 

Gen 16:9  dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius 

Gen 16:10  et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine 

Gen 16:11  ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam 

Gen 16:12  hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula 

Gen 16:13  vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me 

Gen 16:14  propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad 

Gen 16:15  peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel 

Gen 16:16  octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15