Col 4:1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
Further Instructions
Col 4:2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
Col 4:3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
Col 4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
Col 4:5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
Col 4:6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
Final Greetings
Col 4:7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
Col 4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
Col 4:9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
Col 4:10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
Col 4:11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
Col 4:12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
Col 4:13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
Col 4:14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
Col 4:15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
Col 4:16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
Col 4:17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
Col 4:18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen
Colossians
Latin Vulgata, Colossians, Chapter 04
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 4 | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 01 |
| 3 | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 02 |
| 2 | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 03 |
| » | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 04 |
Previous
List