Col 2:1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
Col 2:2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
Col 2:3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
Col 2:4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
Col 2:5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
Alive in Christ
Col 2:6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
Col 2:7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
Col 2:8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
Col 2:9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
Col 2:10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
Col 2:11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
Col 2:12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
Col 2:13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
Col 2:14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
Col 2:15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
Let No One Disqualify You
Col 2:16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
Col 2:17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
Col 2:18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
Col 2:19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
Col 2:20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
Col 2:21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
Col 2:22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
Col 2:23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
Colossians
Latin Vulgata, Colossians, Chapter 02
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 4 | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 01 |
| » | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 02 |
| 2 | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 03 |
| 1 | Colossians | Latin Vulgata, Colossians, Chapter 04 |
Previous
List