Judgment on Israel's Enemies
Zec 9:1 onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
Zec 9:2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
Zec 9:3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum
Zec 9:4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur
Zec 9:5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur
Zec 9:6 et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum
Zec 9:7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
Zec 9:8 et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis
The Coming King of Zion
Zec 9:9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae
Zec 9:10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
Zec 9:11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
Zec 9:12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi
Zec 9:13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium
The Lord Will Save His People
Zec 9:14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri
Zec 9:15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
Zec 9:16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
Zec 9:17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines
Zechariah
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 14 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01 |
| 13 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02 |
| 12 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03 |
| 11 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04 |
| 10 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05 |
| 9 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06 |
| 8 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07 |
| 7 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08 |
| » | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09 |
| 5 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10 |
| 4 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11 |
| 3 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12 |
| 2 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13 |
| 1 | Zechariah | Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14 |
Previous
List