Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

A Vision of a Golden Lampstand
Zec 4:1  et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo
Zec 4:2  et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius
Zec 4:3  et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius
Zec 4:4  et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi
Zec 4:5  et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
Zec 4:6  et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum
Zec 4:7  quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
Zec 4:8  et factum est verbum Domini ad me dicens
Zec 4:9  manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
Zec 4:10  quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra
Zec 4:11  et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius
Zec 4:12  et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro
Zec 4:13  et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine
Zec 4:14  et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae



List of Articles
번호 분류 제목
14 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01
13 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02
12 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03
» Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04
10 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05
9 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06
8 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07
7 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08
6 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09
5 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10
4 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11
3 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12
2 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13
1 Zechariah Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소