The Day of the Lord Will Come
2Pe 3:1 hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
2Pe 3:2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
2Pe 3:3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
2Pe 3:4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
2Pe 3:5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
2Pe 3:6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
2Pe 3:7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
2Pe 3:8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
2Pe 3:9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
2Pe 3:10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
2Pe 3:11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
2Pe 3:12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
2Pe 3:13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
Final Words
2Pe 3:14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
2Pe 3:15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
2Pe 3:16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
2Pe 3:17 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
2Pe 3:18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16