Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Isaac Blesses Jacob

Gen 27:1  senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum 

Gen 27:2  cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae 

Gen 27:3  sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis 

Gen 27:4  fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar 

Gen 27:5  quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret 

Gen 27:6  dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei 

Gen 27:7  adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar 

Gen 27:8  nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis 

Gen 27:9  et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur 

Gen 27:10  quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur 

Gen 27:11  cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis 

Gen 27:12  si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione 

Gen 27:13  ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi 

Gen 27:14  abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius 

Gen 27:15  et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum 

Gen 27:16  pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit 

Gen 27:17  dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit 

Gen 27:18  quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi 

Gen 27:19  dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua 

Gen 27:20  rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam 

Gen 27:21  dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non 

Gen 27:22  accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau 

Gen 27:23  et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi 

Gen 27:24  ait tu es filius meus Esau respondit ego sum 

Gen 27:25  at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto 

Gen 27:26  dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi 

Gen 27:27  accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus 

Gen 27:28  det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini 

Gen 27:29  et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur 

Gen 27:30  vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau 

Gen 27:31  coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua 

Gen 27:32  dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau 

Gen 27:33  expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus 

Gen 27:34  auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi 

Gen 27:35  qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam 

Gen 27:36  at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem 

Gen 27:37  respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam 

Gen 27:38  cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret 

Gen 27:39  motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper 

Gen 27:40  erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis 

Gen 27:41  oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum 

Gen 27:42  nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te 

Gen 27:43  nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran 

Gen 27:44  habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui 

Gen 27:45  et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die 

Gen 27:46  dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere 

 


  1. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

  2. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

  3. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

  4. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

  5. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

  6. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

  7. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

  8. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

  9. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

  10. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

  11. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

  12. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

  13. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

  14. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

  15. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

  16. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

  17. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

  18. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

  19. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

  20. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

  21. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

  22. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

  23. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

  24. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

  25. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

  26. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

  27. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

  28. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

  29. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

  30. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

  31. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

  32. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

  33. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

  34. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

  35. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

  36. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

  37. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

  38. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

  39. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

  40. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

  41. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

  42. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

  43. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

  44. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

  45. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

  46. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

  47. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

  48. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

  49. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

  50. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

  51. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

  52. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

  53. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

  54. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

  55. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

  56. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

  57. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

  58. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

  59. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

  60. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

  61. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

  62. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

  63. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

  64. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

  65. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

  66. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소