Sacrifices Pleasing to God
Heb 13:1 caritas fraternitatis maneat
Heb 13:2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
Heb 13:3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
Heb 13:4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
Heb 13:5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
Heb 13:6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
Heb 13:7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
Heb 13:8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
Heb 13:9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
Heb 13:10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
Heb 13:11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
Heb 13:12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
Heb 13:13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
Heb 13:14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
Heb 13:15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
Heb 13:16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
Heb 13:17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
Heb 13:18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
Heb 13:19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
Benediction
Heb 13:20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
Heb 13:21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
Final Greetings
Heb 13:22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
Heb 13:23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
Heb 13:24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
Heb 13:25 gratia cum omnibus vobis amen
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16