Jesus, Founder and Perfecter of Our Faith
Heb 12:1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
Heb 12:2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
Do Not Grow Weary
Heb 12:3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
Heb 12:4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
Heb 12:5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
Heb 12:6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
Heb 12:7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
Heb 12:8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
Heb 12:9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
Heb 12:10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
Heb 12:11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
Heb 12:12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Heb 12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
Heb 12:14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
Heb 12:15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
Heb 12:16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
Heb 12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
A Kingdom That Cannot Be Shaken
Heb 12:18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Heb 12:19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
Heb 12:20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
Heb 12:21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
Heb 12:22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
Heb 12:23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
Heb 12:24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
Heb 12:25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
Heb 12:26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
Heb 12:27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
Heb 12:28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
Heb 12:29 etenim Deus noster ignis consumens est
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16