Preach the Word
2Ti 4:1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
2Ti 4:2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
2Ti 4:3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
2Ti 4:4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
2Ti 4:5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
2Ti 4:6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
2Ti 4:7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
2Ti 4:8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
Personal Instructions
2Ti 4:9 festina venire ad me cito
2Ti 4:10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
2Ti 4:11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
2Ti 4:12 Tychicum autem misi Ephesum
2Ti 4:13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
2Ti 4:14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
2Ti 4:15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
2Ti 4:16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
2Ti 4:17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
2Ti 4:18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
Final Greetings
2Ti 4:19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
2Ti 4:20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
2Ti 4:21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
2Ti 4:22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
2 Timothy
Previous
List