Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Resurrection of Christ
1Co 15:1  notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
1Co 15:2  per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
1Co 15:3  tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
1Co 15:4  et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
1Co 15:5  et quia visus est Cephae et post haec undecim
1Co 15:6  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
1Co 15:7  deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
1Co 15:8  novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
1Co 15:9  ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
1Co 15:10  gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
1Co 15:11  sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
The Resurrection of the Dead
1Co 15:12  si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
1Co 15:13  si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
1Co 15:14  si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
1Co 15:15  invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
1Co 15:16  nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
1Co 15:17  quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
1Co 15:18  ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
1Co 15:19  si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
1Co 15:20  nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
1Co 15:21  quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
1Co 15:22  et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
1Co 15:23  unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
1Co 15:24  deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
1Co 15:25  oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
1Co 15:26  novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
1Co 15:27  omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
1Co 15:28  cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
1Co 15:29  alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
1Co 15:30  ut quid et nos periclitamur omni hora
1Co 15:31  cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
1Co 15:32  si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
1Co 15:33  nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
1Co 15:34  evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
The Resurrection Body
1Co 15:35  sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
1Co 15:36  insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
1Co 15:37  et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
1Co 15:38  Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
1Co 15:39  non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
1Co 15:40  et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
1Co 15:41  alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
1Co 15:42  sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
1Co 15:43  seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
1Co 15:44  seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
1Co 15:45  factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
1Co 15:46  sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
1Co 15:47  primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
1Co 15:48  qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
1Co 15:49  igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
Mystery and Victory
1Co 15:50  hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
1Co 15:51  ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
1Co 15:52  in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
1Co 15:53  oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
1Co 15:54  cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
1Co 15:55  ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
1Co 15:56  stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
1Co 15:57  Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
1Co 15:58  itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소