Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Co 11:1  imitatores mei estote sicut et ego Christi
Head Coverings
1Co 11:2  laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
1Co 11:3  volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
1Co 11:4  omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
1Co 11:5  omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
1Co 11:6  nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
1Co 11:7  vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
1Co 11:8  non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
1Co 11:9  etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
1Co 11:10  ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
1Co 11:11  verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
1Co 11:12  nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
1Co 11:13  vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
1Co 11:14  nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
1Co 11:15  mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
1Co 11:16  si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
The Lord's Supper
1Co 11:17  hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
1Co 11:18  primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
1Co 11:19  nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
1Co 11:20  convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
1Co 11:21  unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
1Co 11:22  numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
1Co 11:23  ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
1Co 11:24  et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
1Co 11:25  similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
1Co 11:26  quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
1Co 11:27  itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
1Co 11:28  probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
1Co 11:29  qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
1Co 11:30  ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
1Co 11:31  quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
1Co 11:32  dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
1Co 11:33  itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
1Co 11:34  si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소