Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Death of Lazarus
Joh 11:1  erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
Joh 11:2  Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
Joh 11:3  miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
Joh 11:4  audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
Joh 11:5  diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
Joh 11:6  ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
Joh 11:7  deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
Joh 11:8  dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
Joh 11:9  respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
Joh 11:10  si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
Joh 11:11  haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
Joh 11:12  dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
Joh 11:13  dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
Joh 11:14  tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
Joh 11:15  et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
Joh 11:16  dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
I Am the Resurrection and the Life
Joh 11:17  venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
Joh 11:18  erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
Joh 11:19  multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
Joh 11:20  Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
Joh 11:21  dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
Joh 11:22  sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
Joh 11:23  dicit illi Iesus resurget frater tuus
Joh 11:24  dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
Joh 11:25  dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
Joh 11:26  et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
Joh 11:27  ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
Jesus Weeps
Joh 11:28  et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
Joh 11:29  illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
Joh 11:30  nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
Joh 11:31  Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
Joh 11:32  Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
Joh 11:33  Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
Joh 11:34  et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
Joh 11:35  et lacrimatus est Iesus
Joh 11:36  dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
Joh 11:37  quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
Jesus Raises Lazarus
Joh 11:38  Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
Joh 11:39  ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
Joh 11:40  dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
Joh 11:41  tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
Joh 11:42  ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
Joh 11:43  haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
Joh 11:44  et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
The Plot to Kill Jesus
Joh 11:45  multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
Joh 11:46  quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
Joh 11:47  collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
Joh 11:48  si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
Joh 11:49  unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
Joh 11:50  nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
Joh 11:51  hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
Joh 11:52  et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
Joh 11:53  ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
Joh 11:54  Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
Joh 11:55  proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
Joh 11:56  quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
Joh 11:57  dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소