Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

I Am the Good Shepherd
Joh 10:1  amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
Joh 10:2  qui autem intrat per ostium pastor est ovium
Joh 10:3  huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
Joh 10:4  et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
Joh 10:5  alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
Joh 10:6  hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
Joh 10:7  dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
Joh 10:8  omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
Joh 10:9  ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
Joh 10:10  fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
Joh 10:11  ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
Joh 10:12  mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
Joh 10:13  mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
Joh 10:14  ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
Joh 10:15  sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
Joh 10:16  et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
Joh 10:17  propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
Joh 10:18  nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
Joh 10:19  dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
Joh 10:20  dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
Joh 10:21  alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
I and the Father Are One
Joh 10:22  facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
Joh 10:23  et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
Joh 10:24  circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
Joh 10:25  respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
Joh 10:26  sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
Joh 10:27  oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
Joh 10:28  et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
Joh 10:29  Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
Joh 10:30  ego et Pater unum sumus
Joh 10:31  sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
Joh 10:32  respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
Joh 10:33  responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
Joh 10:34  respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
Joh 10:35  si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
Joh 10:36  quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
Joh 10:37  si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
Joh 10:38  si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
Joh 10:39  quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
Joh 10:40  et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
Joh 10:41  et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
Joh 10:42  omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum



List of Articles
번호 분류 제목
259 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
258 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
257 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
256 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
255 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
254 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
253 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
252 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
251 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
250 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
249 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
248 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
247 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
246 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
245 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
244 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
243 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
242 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
241 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
240 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
239 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
238 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
237 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
236 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
235 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
234 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
233 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
232 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
231 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
230 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
229 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
228 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
227 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
226 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
225 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
224 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
223 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
222 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
221 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
220 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
219 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
218 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
217 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
216 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
215 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
214 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
213 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
212 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
211 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
210 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소