Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Parable of the Wedding Feast
Mat 22:1  et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
Mat 22:2  simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
Mat 22:3  et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
Mat 22:4  iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
Mat 22:5  illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
Mat 22:6  reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
Mat 22:7  rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
Mat 22:8  tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
Mat 22:9  ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
Mat 22:10  et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
Mat 22:11  intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
Mat 22:12  et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
Mat 22:13  tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Mat 22:14  multi autem sunt vocati pauci vero electi
Paying Taxes to Caesar
Mat 22:15  tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
Mat 22:16  et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
Mat 22:17  dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
Mat 22:18  cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
Mat 22:19  ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
Mat 22:20  et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
Mat 22:21  dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
Mat 22:22  et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
Sadducees Ask About the Resurrection
Mat 22:23  in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Mat 22:24  dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
Mat 22:25  erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
Mat 22:26  similiter secundus et tertius usque ad septimum
Mat 22:27  novissime autem omnium et mulier defuncta est
Mat 22:28  in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
Mat 22:29  respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
Mat 22:30  in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
Mat 22:31  de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
Mat 22:32  ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
Mat 22:33  et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
The Great Commandment
Mat 22:34  Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
Mat 22:35  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
Mat 22:36  magister quod est mandatum magnum in lege
Mat 22:37  ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
Mat 22:38  hoc est maximum et primum mandatum
Mat 22:39  secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
Mat 22:40  in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
Whose Son Is the Christ?
Mat 22:41  congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
Mat 22:42  dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
Mat 22:43  ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
Mat 22:44  dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Mat 22:45  si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
Mat 22:46  et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare



List of Articles
번호 분류 제목
259 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
258 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
257 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
256 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
255 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
254 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
253 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
252 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
251 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
250 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
249 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
248 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
247 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
246 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
245 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
244 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
243 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
242 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
241 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
240 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
239 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
» Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
237 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
236 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
235 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
234 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
233 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
232 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
231 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
230 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
229 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
228 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
227 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
226 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
225 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
224 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
223 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
222 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
221 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
220 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
219 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
218 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
217 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
216 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
215 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
214 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
213 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
212 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
211 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
210 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소