Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Resurrection
Luk 24:1  una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
Luk 24:2  et invenerunt lapidem revolutum a monumento
Luk 24:3  et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
Luk 24:4  et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
Luk 24:5  cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
Luk 24:6  non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
Luk 24:7  dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
Luk 24:8  et recordatae sunt verborum eius
Luk 24:9  et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
Luk 24:10  erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
Luk 24:11  et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
Luk 24:12  Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
On the Road to Emmaus
Luk 24:13  et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
Luk 24:14  et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
Luk 24:15  et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
Luk 24:16  oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
Luk 24:17  et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
Luk 24:18  et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
Luk 24:19  quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Luk 24:20  et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
Luk 24:21  nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
Luk 24:22  sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Luk 24:23  et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
Luk 24:24  et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
Luk 24:25  et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
Luk 24:26  nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
Luk 24:27  et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
Luk 24:28  et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
Luk 24:29  et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
Luk 24:30  et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
Luk 24:31  et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
Luk 24:32  et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
Luk 24:33  et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
Luk 24:34  dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
Luk 24:35  et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
Jesus Appears to His Disciples
Luk 24:36  dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
Luk 24:37  conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
Luk 24:38  et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
Luk 24:39  videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
Luk 24:40  et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
Luk 24:41  adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
Luk 24:42  at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
Luk 24:43  et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
Luk 24:44  et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
Luk 24:45  tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
Luk 24:46  et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Luk 24:47  et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
Luk 24:48  vos autem estis testes horum
Luk 24:49  et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
The Ascension
Luk 24:50  eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
Luk 24:51  et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
Luk 24:52  et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
Luk 24:53  et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen



List of Articles
번호 분류 제목
259 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
258 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
257 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
256 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
255 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
254 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
253 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
252 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
251 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
250 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
249 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
248 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
247 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
246 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
245 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
244 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
243 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
242 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
241 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
240 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
239 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
238 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
237 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
236 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
235 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
234 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
233 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
232 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
231 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
230 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
229 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
228 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
227 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
226 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
225 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
224 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
223 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
222 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
221 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
220 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
219 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
218 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
217 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
216 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
215 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
214 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
213 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
212 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
211 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
210 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소