Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus and Zacchaeus
Luk 19:1  et ingressus perambulabat Hiericho
Luk 19:2  et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
Luk 19:3  et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
Luk 19:4  et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
Luk 19:5  et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
Luk 19:6  et festinans descendit et excepit illum gaudens
Luk 19:7  et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
Luk 19:8  stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
Luk 19:9  ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
Luk 19:10  venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
The Parable of the Ten Minas
Luk 19:11  haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
Luk 19:12  dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
Luk 19:13  vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
Luk 19:14  cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
Luk 19:15  et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
Luk 19:16  venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
Luk 19:17  et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
Luk 19:18  et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
Luk 19:19  et huic ait et tu esto supra quinque civitates
Luk 19:20  et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
Luk 19:21  timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
Luk 19:22  dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
Luk 19:23  et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
Luk 19:24  et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
Luk 19:25  et dixerunt ei domine habet decem mnas
Luk 19:26  dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
Luk 19:27  verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
The Triumphal Entry
Luk 19:28  et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
Luk 19:29  et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
Luk 19:30  dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
Luk 19:31  et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
Luk 19:32  abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
Luk 19:33  solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
Luk 19:34  at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
Luk 19:35  et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
Luk 19:36  eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
Luk 19:37  et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
Luk 19:38  dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
Luk 19:39  et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
Luk 19:40  quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
Jesus Weeps over Jerusalem
Luk 19:41  et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
Luk 19:42  quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
Luk 19:43  quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Luk 19:44  ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
Jesus Cleanses the Temple
Luk 19:45  et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
Luk 19:46  dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
Luk 19:47  et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Luk 19:48  et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소