The Parable of the Persistent Widow
Luk 18:1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
Luk 18:2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
Luk 18:3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
Luk 18:4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
Luk 18:5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
Luk 18:6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Luk 18:7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
Luk 18:8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
The Pharisee and the Tax Collector
Luk 18:9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
Luk 18:10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Luk 18:11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
Luk 18:12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
Luk 18:13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
Luk 18:14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Let the Children Come to Me
Luk 18:15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Luk 18:16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
Luk 18:17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
The Rich Ruler
Luk 18:18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
Luk 18:19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
Luk 18:20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
Luk 18:21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
Luk 18:22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Luk 18:23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
Luk 18:24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
Luk 18:25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Luk 18:26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
Luk 18:27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
Luk 18:28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Luk 18:29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
Luk 18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
Jesus Foretells His Death a Third Time
Luk 18:31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
Luk 18:32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
Luk 18:33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
Luk 18:34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
Jesus Heals a Blind Beggar
Luk 18:35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
Luk 18:36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
Luk 18:37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
Luk 18:38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
Luk 18:39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
Luk 18:40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
Luk 18:41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
Luk 18:42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
Luk 18:43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16