Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Birth of Jesus Christ
Luk 2:1  factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
Luk 2:2  haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
Luk 2:3  et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
Luk 2:4  ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
Luk 2:5  ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
Luk 2:6  factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
Luk 2:7  et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
The Shepherds and the Angels
Luk 2:8  et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
Luk 2:9  et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
Luk 2:10  et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
Luk 2:11  quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
Luk 2:12  et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
Luk 2:13  et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
Luk 2:14  gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
Luk 2:15  et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
Luk 2:16  et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
Luk 2:17  videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
Luk 2:18  et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Luk 2:19  Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
Luk 2:20  et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
Luk 2:21  et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
Jesus Presented at the Temple
Luk 2:22  et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Luk 2:23  sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Luk 2:24  et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
Luk 2:25  et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
Luk 2:26  et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
Luk 2:27  et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Luk 2:28  et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
Luk 2:29  nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
Luk 2:30  quia viderunt oculi mei salutare tuum
Luk 2:31  quod parasti ante faciem omnium populorum
Luk 2:32  lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
Luk 2:33  et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
Luk 2:34  et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
Luk 2:35  et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
Luk 2:36  et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
Luk 2:37  et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
Luk 2:38  et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
The Return to Nazareth
Luk 2:39  et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
Luk 2:40  puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
The Boy Jesus in the Temple
Luk 2:41  et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
Luk 2:42  et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
Luk 2:43  consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
Luk 2:44  existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
Luk 2:45  et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
Luk 2:46  et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
Luk 2:47  stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
Luk 2:48  et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
Luk 2:49  et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
Luk 2:50  et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
Luk 2:51  et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
Luk 2:52  et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines



  1. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

  2. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

  3. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

  4. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

  5. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

  6. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

  7. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

  8. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

  9. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

  10. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

  11. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

  12. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

  13. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

  14. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

  15. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

  16. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

  17. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

  18. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

  19. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

  20. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

  21. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

  22. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

  23. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

  24. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

  25. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

  26. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

  27. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

  28. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

  29. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

  30. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

  31. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

  32. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

  33. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

  34. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

  35. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

  36. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

  37. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

  38. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

  39. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

  40. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

  41. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

  42. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

  43. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

  44. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

  45. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

  46. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

  47. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

  48. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

  49. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

  50. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

  51. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

  52. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

  53. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

  54. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

  55. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

  56. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

  57. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

  58. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

  59. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

  60. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

  61. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

  62. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

  63. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

  64. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

  65. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

  66. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소