Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus Heals a Man with a Demon
Mar 5:1  et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
Mar 5:2  et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
Mar 5:3  qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
Mar 5:4  quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
Mar 5:5  et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
Mar 5:6  videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Mar 5:7  et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
Mar 5:8  dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
Mar 5:9  et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
Mar 5:10  et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
Mar 5:11  erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
Mar 5:12  et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
Mar 5:13  et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
Mar 5:14  qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
Mar 5:15  et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
Mar 5:16  et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
Mar 5:17  et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
Mar 5:18  cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
Mar 5:19  et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
Mar 5:20  et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
Jesus Heals a Woman and Jairus's Daughter
Mar 5:21  et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
Mar 5:22  et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
Mar 5:23  et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
Mar 5:24  et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
Mar 5:25  et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
Mar 5:26  et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
Mar 5:27  cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
Mar 5:28  dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
Mar 5:29  et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
Mar 5:30  et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
Mar 5:31  et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
Mar 5:32  et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
Mar 5:33  mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
Mar 5:34  ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
Mar 5:35  adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
Mar 5:36  Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
Mar 5:37  et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
Mar 5:38  et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
Mar 5:39  et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
Mar 5:40  et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
Mar 5:41  et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
Mar 5:42  et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
Mar 5:43  et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소