The Twelve Apostles
Mat 10:1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
Mat 10:2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Mat 10:3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Mat 10:4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
Jesus Sends Out the Twelve Apostles
Mat 10:5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Mat 10:6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
Mat 10:7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
Mat 10:8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
Mat 10:9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
Mat 10:10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
Mat 10:11 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
Mat 10:12 intrantes autem in domum salutate eam
Mat 10:13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
Mat 10:14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
Mat 10:15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
Persecution Will Come
Mat 10:16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Mat 10:17 cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Mat 10:18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Mat 10:19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Mat 10:20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
Mat 10:21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
Mat 10:22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
Mat 10:23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
Mat 10:24 non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
Mat 10:25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
Have No Fear
Mat 10:26 ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
Mat 10:27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
Mat 10:28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
Mat 10:29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
Mat 10:30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
Mat 10:31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
Mat 10:32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Mat 10:33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Not Peace, but a Sword
Mat 10:34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
Mat 10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
Mat 10:36 et inimici hominis domestici eius
Mat 10:37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
Mat 10:38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
Mat 10:39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
Rewards
Mat 10:40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
Mat 10:41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
Mat 10:42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
CategoryExodus -
Read More
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
CategoryExodus