The Sermon on the Mount
Mat 5:1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
The Beatitudes
Mat 5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens
Mat 5:3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
Mat 5:4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
Mat 5:5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
Mat 5:6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
Mat 5:7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
Mat 5:8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
Mat 5:9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
Mat 5:10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
Mat 5:11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
Mat 5:12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
Salt and Light
Mat 5:13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
Mat 5:14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
Mat 5:15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
Mat 5:16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
Christ Came to Fulfill the Law
Mat 5:17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
Mat 5:18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
Mat 5:19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
Mat 5:20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
Anger
Mat 5:21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
Mat 5:22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
Mat 5:23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
Mat 5:24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
Mat 5:25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
Mat 5:26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
Lust
Mat 5:27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
Mat 5:28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
Mat 5:29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
Mat 5:30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
Divorce
Mat 5:31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
Mat 5:32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
Oaths
Mat 5:33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
Mat 5:34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
Mat 5:35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
Mat 5:36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
Mat 5:37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
Retaliation
Mat 5:38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
Mat 5:39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
Mat 5:40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
Mat 5:41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
Mat 5:42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
Love Your Enemies
Mat 5:43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
Mat 5:44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
Mat 5:45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
Mat 5:46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
Mat 5:47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
Mat 5:48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16