Woe to Those at Ease in Zion
Amo 6:1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
Amo 6:2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
Amo 6:3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
Amo 6:4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
Amo 6:5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
Amo 6:6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
Amo 6:7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
Amo 6:8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
Amo 6:9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
Amo 6:10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
Amo 6:11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
Amo 6:12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
Amo 6:13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
Amo 6:14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua (6:15) ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 9 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 01 |
| 8 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 02 |
| 7 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 03 |
| 6 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 04 |
| 5 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 05 |
| » | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 06 |
| 3 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 07 |
| 2 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 08 |
| 1 | Amos | Latin Vulgata, Amos, Chapter 09 |
Previous
List