Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Amo 2:1  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem
Amo 2:2  et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae
Amo 2:3  et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
Judgment on Judah
Amo 2:4  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum
Amo 2:5  et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
Judgment on Israel
Amo 2:6  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis
Amo 2:7  qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum
Amo 2:8  et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
Amo 2:9  ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter
Amo 2:10  ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
Amo 2:11  et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus
Amo 2:12  et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis
Amo 2:13  ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno
Amo 2:14  et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam
Amo 2:15  et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam
Amo 2:16  et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus



All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소