Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Seek the Lord and Live
Amo 5:1  audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
Amo 5:2  virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
Amo 5:3  quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel
Amo 5:4  quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
Amo 5:5  et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis
Amo 5:6  quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
Amo 5:7  qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis
Amo 5:8  facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
Amo 5:9  qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
Amo 5:10  odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
Amo 5:11  idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
Amo 5:12  quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
Amo 5:13  ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
Amo 5:14  quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
Amo 5:15  odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
Amo 5:16  propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
Amo 5:17  et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
Let Justice Roll Down
Amo 5:18  vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
Amo 5:19  quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
Amo 5:20  numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
Amo 5:21  odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
Amo 5:22  quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
Amo 5:23  aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
Amo 5:24  et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
Amo 5:25  numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
Amo 5:26  et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
Amo 5:27  et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소