Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Kings of the South and the North
Dan 11:1  ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur
Dan 11:2  et nunc veritatem adnuntiabo tibi ecce adhuc tres reges stabunt in Perside et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Graeciae
Dan 11:3  surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei
Dan 11:4  et cum steterit conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius qua dominatus est lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his
Dan 11:5  et confortabitur rex austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dicione multa enim dominatio eius
Dan 11:6  et post finem annorum foederabuntur filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus
Dan 11:7  et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit
Dan 11:8  insuper et deos eorum et sculptilia vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum ipse praevalebit adversum regem aquilonis
Dan 11:9  et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam
Dan 11:10  filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius
Dan 11:11  et provocatus rex austri egredietur et pugnabit adversum regem aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu eius
Dan 11:12  et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius et deiciet multa milia sed non praevalebit
Dan 11:13  convertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis
Dan 11:14  et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem et corruent
Dan 11:15  et veniet rex aquilonis et conportabit aggerem et capiet urbes munitissimas et brachia austri non sustinebunt et consurgent electi eius ad resistendum et non erit fortitudo
Dan 11:16  et faciet veniens super eum iuxta placitum suum et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius
Dan 11:17  et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei ut evertat illud et non stabit nec illius erit
Dan 11:18  et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas et cessare faciet principem obprobrii sui et obprobrium eius convertetur in eum
Dan 11:19  et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non invenietur
Dan 11:20  et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in proelio
Dan 11:21  et stabit in loco eius despectus et non tribuetur ei honor regius et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia
Dan 11:22  et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur insuper et dux foederis
Dan 11:23  et post amicitias cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo
Dan 11:24  abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra firmissimas cogitationes iniet et hoc usque ad tempus
Dan 11:25  et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia
Dan 11:26  et comedentes panem cum eo conterent illum exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi
Dan 11:27  duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus
Dan 11:28  et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversus testamentum sanctum et faciet et revertetur in terram suam
Dan 11:29  statuto tempore revertetur et veniet ad austrum et non erit priori simile novissimum
Dan 11:30  et venient super eum trieres et Romani et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii
Dan 11:31  et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem
Dan 11:32  et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet
Dan 11:33  et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma in captivitate et rapina dierum
Dan 11:34  cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo et adplicabuntur eis plurimi fraudulenter
Dan 11:35  et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit
Dan 11:36  et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversum omnem deum et adversum Deum deorum loquetur magnifica et diriget donec conpleatur iracundia perpetrata est quippe definitio
Dan 11:37  et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget
Dan 11:38  deum autem Maozim in loco suo venerabitur et deum quem ignoraverunt patres eius colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis
Dan 11:39  et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito
Dan 11:40  et in tempore praefinito proeliabitur adversum eum rex austri et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et conteret et pertransiet
Dan 11:41  et introibit in terram gloriosam et multae corruent hae autem solae salvabuntur de manu eius Edom et Moab et principium filiorum Ammon
Dan 11:42  et mittet manum suam in terras et terra Aegypti non effugiet
Dan 11:43  et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti per Lybias quoque et Aethiopias transibit
Dan 11:44  et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos
Dan 11:45  et figet tabernaculum suum Apedno inter maria super montem inclitum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소