Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord Has Drawn His Sword
Eze 21:1  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 21:2  fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel
Eze 21:3  et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium
Eze 21:4  pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Eze 21:5  ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem
Eze 21:6  et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis
Eze 21:7  cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus
Eze 21:8  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 21:9  fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus
Eze 21:10  ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum
Eze 21:11  et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
Eze 21:12  clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
Eze 21:13  quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus
Eze 21:14  tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit
Eze 21:15  et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem
Eze 21:16  exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus
Eze 21:17  quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
Eze 21:18  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 21:19  et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet
Eze 21:20  viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam
Eze 21:21  stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit
Eze 21:22  ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones
Eze 21:23  eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum
Eze 21:24  idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini
Eze 21:25  tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita
Eze 21:26  haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit
Eze 21:27  iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
Eze 21:28  et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Eze 21:29  cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita
Eze 21:30  revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te
Eze 21:31  et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
Eze 21:32  igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소