Jeremiah Taken to Egypt
Jer 43:1 factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec
Jer 43:2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc
Jer 43:3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem
Jer 43:4 et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda
Jer 43:5 sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
Jer 43:6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriae
Jer 43:7 et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas
Jer 43:8 et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens
Jer 43:9 sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudaeis
Jer 43:10 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos
Jer 43:11 veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
Jer 43:12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace
Jer 43:13 et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16