Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jeremiah Persecuted by Pashhur
Jer 20:1  et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos
Jer 20:2  et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini
Jer 20:3  cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique
Jer 20:4  quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio
Jer 20:5  et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem
Jer 20:6  tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
Jer 20:7  seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me
Jer 20:8  quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die
Jer 20:9  et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens
Jer 20:10  audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo
Jer 20:11  Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur
Jer 20:12  et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
Jer 20:13  cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu malorum
Jer 20:14  maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta
Jer 20:15  maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum
Jer 20:16  sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano
Jer 20:17  qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus
Jer 20:18  quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei



List of Articles
번호 분류 제목
52 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 01
51 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 02
50 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 03
49 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 04
48 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 05
47 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 06
46 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 07
45 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 08
44 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 09
43 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 10
42 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 11
41 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 12
40 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 13
39 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
38 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 15
37 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 16
36 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 17
35 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 18
34 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 19
» Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 20
32 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 21
31 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 22
30 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 23
29 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 24
28 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 25
27 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 26
26 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 27
25 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 28
24 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 29
23 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 30
22 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 31
21 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 32
20 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 33
19 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 34
18 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 35
17 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 36
16 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 37
15 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 38
14 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 39
13 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 40
12 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 41
11 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
10 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
9 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 44
8 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 45
7 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 46
6 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 47
5 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 48
4 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 49
3 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소