Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Broken Flask
Jer 19:1  haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum
Jer 19:2  et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
Jer 19:3  et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores Hierusalem haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures eius
Jer 19:4  eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium
Jer 19:5  et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum
Jer 19:6  propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis
Jer 19:7  et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae
Jer 19:8  et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga eius
Jer 19:9  et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum
Jer 19:10  et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum
Jer 19:11  et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum
Jer 19:12  sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius ut ponam civitatem istam sicut Thofeth
Jer 19:13  et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis
Jer 19:14  venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum
Jer 19:15  haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala quae locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소