Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Israel's Only Savior
Isa 43:1  et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
Isa 43:2  cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te
Isa 43:3  quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
Isa 43:4  ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
Isa 43:5  noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
Isa 43:6  dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
Isa 43:7  et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum
Isa 43:8  educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt
Isa 43:9  omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
Isa 43:10  vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
Isa 43:11  ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
Isa 43:12  ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
Isa 43:13  et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud
Isa 43:14  haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes
Isa 43:15  ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
Isa 43:16  haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam
Isa 43:17  qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt
Isa 43:18  ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
Isa 43:19  ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina
Isa 43:20  glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo
Isa 43:21  populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
Isa 43:22  non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
Isa 43:23  non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture
Isa 43:24  non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
Isa 43:25  ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor
Isa 43:26  reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris
Isa 43:27  pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me
Isa 43:28  et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam



List of Articles
번호 분류 제목
66 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
65 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
64 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
63 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
62 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
61 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
60 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
59 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
58 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
57 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
56 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
55 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
54 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
53 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
52 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
51 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
50 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
49 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
48 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
47 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
46 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
45 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
44 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
43 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
42 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
41 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
40 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
39 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
38 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
37 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
36 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
35 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
34 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
33 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
32 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
31 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
30 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
29 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
28 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
27 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
26 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
25 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
» Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
23 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
22 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
21 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
20 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
19 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
18 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
17 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소