Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord's Chosen Servant
Isa 42:1  ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet
Isa 42:2  non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius
Isa 42:3  calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium
Isa 42:4  non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt
Isa 42:5  haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam
Isa 42:6  ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
Isa 42:7  ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
Isa 42:8  ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus
Isa 42:9  quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam
Sing to the Lord a New Song
Isa 42:10  cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum
Isa 42:11  sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
Isa 42:12  ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
Isa 42:13  Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
Isa 42:14  tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
Isa 42:15  desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
Isa 42:16  et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos
Isa 42:17  conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
Israel's Failure to Hear and See
Isa 42:18  surdi audite et caeci intuemini ad videndum
Isa 42:19  quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini
Isa 42:20  qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies
Isa 42:21  et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret
Isa 42:22  ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde
Isa 42:23  quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura
Isa 42:24  quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius
Isa 42:25  et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit



List of Articles
번호 분류 제목
66 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
65 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
64 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
63 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
62 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
61 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
60 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
59 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
58 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
57 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
56 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
55 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
54 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
53 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
52 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
51 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
50 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
49 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
48 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
47 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
46 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
45 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
44 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
43 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
42 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
41 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
40 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
39 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
38 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
37 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
36 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
35 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
34 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
33 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
32 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
31 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
30 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
29 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
28 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
27 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
26 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
» Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
24 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
23 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
22 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
21 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
20 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
19 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
18 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
17 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소