God Shall Scatter His Enemies
Psa 68:1 (67:1) in finem David psalmus cantici (67:2) exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
Psa 68:2 (67:3) sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
Psa 68:3 (67:4) et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
Psa 68:4 (67:5) cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
Psa 68:5 (67:6) patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
Psa 68:6 (67:7) Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
Psa 68:7 (67:8) Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
Psa 68:8 (67:9) terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
Psa 68:9 (67:10) pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
Psa 68:10 (67:11) animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
Psa 68:11 (67:12) Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
Psa 68:12 (67:13) rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia
Psa 68:13 (67:14) si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
Psa 68:14 (67:15) dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
Psa 68:15 (67:16) mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
Psa 68:16 (67:17) ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
Psa 68:17 (67:18) currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
Psa 68:18 (67:19) ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
Psa 68:19 (67:20) benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
Psa 68:20 (67:21) Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
Psa 68:21 (67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
Psa 68:22 (67:23) dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
Psa 68:23 (67:24) ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
Psa 68:24 (67:25) viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
Psa 68:25 (67:26) praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
Psa 68:26 (67:27) in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
Psa 68:27 (67:28) ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
Psa 68:28 (67:29) manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
Psa 68:29 (67:30) a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
Psa 68:30 (67:31) increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
Psa 68:31 (67:32) venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
Psa 68:32 (67:33) regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo;
Psa 68:33 (67:34) qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
Psa 68:34 (67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
Psa 68:35 (67:36) mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus