How Awesome Are Your Deeds
Psa 66:1 (65:1) in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
Psa 66:2 (65:2) psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
Psa 66:3 (65:3) dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
Psa 66:4 (65:4) omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
Psa 66:5 (65:5) venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
Psa 66:6 (65:6) qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
Psa 66:7 (65:7) qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
Psa 66:8 (65:8) benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
Psa 66:9 (65:9) qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
Psa 66:10 (65:10) quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
Psa 66:11 (65:11) induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
Psa 66:12 (65:12) inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
Psa 66:13 (65:13) introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
Psa 66:14 (65:14) quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
Psa 66:15 (65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
Psa 66:16 (65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
Psa 66:17 (65:17) ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
Psa 66:18 (65:18) iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
Psa 66:19 (65:19) propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
Psa 66:20 (65:20) benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me