Hide Me from the Wicked
Psa 64:1 (63:1) in finem psalmus David (63:2) exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
Psa 64:2 (63:3) protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
Psa 64:3 (63:4) quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
Psa 64:4 (63:5) ut sagittent in occultis inmaculatum
Psa 64:5 (63:6) subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
Psa 64:6 (63:7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
Psa 64:7 (63:8) et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
Psa 64:8 (63:9) et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
Psa 64:9 (63:10) et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
Psa 64:10 (63:11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde