My Soul Thirsts for You
Psa 63:1 (62:1) psalmus David cum esset in deserto Iudaeae (62:2) Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
Psa 63:2 (62:3) in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
Psa 63:3 (62:4) quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
Psa 63:4 (62:5) sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
Psa 63:5 (62:6) sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
Psa 63:6 (62:7) si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
Psa 63:7 (62:8) quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
Psa 63:8 (62:9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
Psa 63:9 (62:10) ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
Psa 63:10 (62:11) tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
Psa 63:11 (62:12) rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua