Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 4:1 et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte

1Ma 4:2 ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces

1Ma 4:3 et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum

1Ma 4:4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris

1Ma 4:5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis

1Ma 4:6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant

1Ma 4:7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium

1Ma 4:8 et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis

1Ma 4:9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu

1Ma 4:10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie

1Ma 4:11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel

1Ma 4:12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso

1Ma 4:13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda

1Ma 4:14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum

1Ma 4:15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum

1Ma 4:16 et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum

1Ma 4:17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est

1Ma 4:18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia

1Ma 4:19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte

1Ma 4:20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est

1Ma 4:21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium

1Ma 4:22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum

1Ma 4:23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas

1Ma 4:24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius

1Ma 4:25 et facta est salus magna in Israhel in illa die

1Ma 4:26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant

1Ma 4:27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex

1Ma 4:28 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos

1Ma 4:29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris

1Ma 4:30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius

1Ma 4:31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus

1Ma 4:32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua

1Ma 4:33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis

1Ma 4:34 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum

1Ma 4:35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam

1Ma 4:36 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare

1Ma 4:37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion

1Ma 4:38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta

1Ma 4:39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem

1Ma 4:40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum

1Ma 4:41 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta

1Ma 4:42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei

1Ma 4:43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum

1Ma 4:44 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret

1Ma 4:45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud

1Ma 4:46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis

1Ma 4:47 et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius

1Ma 4:48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt

1Ma 4:49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum

1Ma 4:50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo

1Ma 4:51 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt

1Ma 4:52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni

1Ma 4:53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt

1Ma 4:54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis

1Ma 4:55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis

1Ma 4:56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis

1Ma 4:57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas

1Ma 4:58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium

1Ma 4:59 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio

1Ma 4:60 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt

1Ma 4:61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소