Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 1:1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum

1Ma 1:2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae

1Ma 1:3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius

1Ma 1:4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius

1Ma 1:5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum

1Ma 1:6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur

1Ma 1:7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

1Ma 1:8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

1Ma 1:9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo

1Ma 1:10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra

1Ma 1:11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum

1Ma 1:12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala

1Ma 1:13 et bonus visus est sermo in oculis eorum

1Ma 1:14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium

1Ma 1:15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum

1Ma 1:16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum

1Ma 1:17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna

1Ma 1:18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

1Ma 1:19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi

1Ma 1:20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti

1Ma 1:21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel

1Ma 1:22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

1Ma 1:23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia

1Ma 1:24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam

1Ma 1:25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna

1Ma 1:26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum

1Ma 1:27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

1Ma 1:28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant

1Ma 1:29 et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem

1Ma 1:30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna

1Ma 1:31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei

1Ma 1:32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel

1Ma 1:33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu

1Ma 1:34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt

1Ma 1:35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem

1Ma 1:36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem

1Ma 1:37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

1Ma 1:38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel

1Ma 1:39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

1Ma 1:40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam

1Ma 1:41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum

1Ma 1:42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum

1Ma 1:43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

1Ma 1:44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

1Ma 1:45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum

1Ma 1:46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae

1Ma 1:47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei

1Ma 1:48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

1Ma 1:49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel

1Ma 1:50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia

1Ma 1:51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei

1Ma 1:52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur

1Ma 1:53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent

1Ma 1:54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare

1Ma 1:55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram

1Ma 1:56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis

1Ma 1:57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras

1Ma 1:58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant

1Ma 1:59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

1Ma 1:60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum

1Ma 1:61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus

1Ma 1:62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare

1Ma 1:63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi

1Ma 1:64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

1Ma 1:65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis

1Ma 1:66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

1Ma 1:67 et facta est ira magna super populum valde


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소