Sir 14:1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
Sir 14:2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
Sir 14:3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
Sir 14:4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
Sir 14:5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
Sir 14:6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
Sir 14:7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
Sir 14:8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
Sir 14:9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
Sir 14:10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
Sir 14:11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
Sir 14:12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
Sir 14:13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
Sir 14:14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
Sir 14:15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
Sir 14:16 da et accipe et iustifica animam tuam
Sir 14:17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
Sir 14:18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
Sir 14:19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
Sir 14:20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
Sir 14:21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
Sir 14:22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
Sir 14:23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
Sir 14:24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
Sir 14:25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
Sir 14:26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
Sir 14:27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet