Job Replies: The Wicked Do Prosper
Job 21:1 respondens autem Iob dixit
Job 21:2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
Job 21:3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
Job 21:4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
Job 21:5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
Job 21:6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
Job 21:7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
Job 21:8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
Job 21:9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
Job 21:10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
Job 21:11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
Job 21:12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
Job 21:13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
Job 21:14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
Job 21:15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
Job 21:16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
Job 21:17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
Job 21:18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
Job 21:19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
Job 21:20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
Job 21:21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
Job 21:22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
Job 21:23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
Job 21:24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
Job 21:25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
Job 21:26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
Job 21:27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
Job 21:28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
Job 21:29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
Job 21:30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
Job 21:31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
Job 21:32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
Job 21:33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
Job 21:34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati