Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Ezra Reads the Law

Neh 8:1 et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli

Neh 8:2 adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi

Neh 8:3 et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum

Neh 8:4 stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam

Neh 8:5 et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus

Neh 8:6 et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram

Neh 8:7 porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo

Neh 8:8 et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur

This Day Is Holy

Neh 8:9 dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis

Neh 8:10 et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra

Neh 8:11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere

Neh 8:12 abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos

Feast of Booths Celebrated

Neh 8:13 et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis

Neh 8:14 et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo

Neh 8:15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est

Neh 8:16 et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim

Neh 8:17 fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis

Neh 8:18 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소