Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Ahaz Reigns in Judah

2Ch 28:1 viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius

2Ch 28:2 sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim

2Ch 28:3 ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel

2Ch 28:4 sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

Judah Defeated

2Ch 28:5 tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi

2Ch 28:6 occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum

2Ch 28:7 eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege

2Ch 28:8 ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam

2Ch 28:9 ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas

2Ch 28:10 insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro

2Ch 28:11 sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis

2Ch 28:12 steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio

2Ch 28:13 et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel

2Ch 28:14 dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine

2Ch 28:15 steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam

2Ch 28:16 tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans

2Ch 28:17 veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt praedam magnam

2Ch 28:18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis

2Ch 28:19 humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum

2Ch 28:20 adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit

2Ch 28:21 igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit

Ahaz's Idolatry

2Ch 28:22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz

2Ch 28:23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel

2Ch 28:24 direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem

2Ch 28:25 in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum

2Ch 28:26 reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel

2Ch 28:27 dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소