Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Ahab and the False Prophets

1Ki 22:1 transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel

1Ki 22:2 in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel

1Ki 22:3 dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae

1Ki 22:4 et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad

1Ki 22:5 dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini

1Ki 22:6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis

1Ki 22:7 dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum

1Ki 22:8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex

1Ki 22:9 vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla

1Ki 22:10 rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum

1Ki 22:11 fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam

1Ki 22:12 omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis

Micaiah Prophesies Against Ahab

1Ki 22:13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona

1Ki 22:14 cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar

1Ki 22:15 venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis

1Ki 22:16 dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini

1Ki 22:17 et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace

1Ki 22:18 dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum

1Ki 22:19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris

1Ki 22:20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter

1Ki 22:21 egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo

1Ki 22:22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita

1Ki 22:23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum

1Ki 22:24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi

1Ki 22:25 et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris

1Ki 22:26 et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech

1Ki 22:27 et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace

1Ki 22:28 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes

Ahab Killed in Battle

1Ki 22:29 ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad

1Ki 22:30 dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum

1Ki 22:31 rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solum

1Ki 22:32 cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat

1Ki 22:33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo

1Ki 22:34 unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum

1Ki 22:35 commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus

1Ki 22:36 et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam

1Ki 22:37 mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria

1Ki 22:38 et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat

1Ki 22:39 reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel

1Ki 22:40 dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eo

Jehoshaphat Reigns in Judah

1Ki 22:41 Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis Israhel

1Ki 22:42 triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai

1Ki 22:43 et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (22:44) verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

1Ki 22:44 (22:45) pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel

1Ki 22:45 (22:46) reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

1Ki 22:46 (22:47) sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra

1Ki 22:47 (22:48) nec erat tunc rex constitutus in Edom

1Ki 22:48 (22:49) rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber

1Ki 22:49 (22:50) tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat

1Ki 22:50 (22:51) dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo

Ahaziah Reigns in Israel

1Ki 22:51 (22:52) Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis

1Ki 22:52 (22:53) et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

1Ki 22:53 (22:54) servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius


  1. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

  2. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

  3. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

  4. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

  5. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

  6. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

  7. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

  8. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

  9. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

  10. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

  11. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

  12. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

  13. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

  14. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

  15. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

  16. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

  17. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

  18. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

  19. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

  20. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

  21. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

  22. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

  23. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

  24. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

  25. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

  26. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

  27. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

  28. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

  29. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

  30. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

  31. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

  32. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

  33. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

  34. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

  35. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

  36. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

  37. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

  38. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

  39. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

  40. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

  41. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

  42. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

  43. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

  44. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

  45. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

  46. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

  47. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

  48. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

  49. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

  50. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

  51. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

  52. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

  53. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

  54. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

  55. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

  56. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

  57. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

  58. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

  59. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

  60. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

  61. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

  62. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

  63. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

  64. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

  65. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

  66. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Exodus

    Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소