Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Rehoboam's Folly

1Ki 12:1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem

1Ki 12:2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto

1Ki 12:3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes

1Ki 12:4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi

1Ki 12:5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus

1Ki 12:6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo

1Ki 12:7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus

1Ki 12:8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi

1Ki 12:9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos

1Ki 12:10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei

1Ki 12:11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus

1Ki 12:12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia

1Ki 12:13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant

1Ki 12:14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus

1Ki 12:15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath

The Kingdom Divided

1Ki 12:16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua

1Ki 12:17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam

1Ki 12:18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem

1Ki 12:19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem

1Ki 12:20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam

1Ki 12:21 venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis

1Ki 12:22 factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens

1Ki 12:23 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens

1Ki 12:24 haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus

Jeroboam's Golden Calves

1Ki 12:25 aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel

1Ki 12:26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David

1Ki 12:27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum

1Ki 12:28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti

1Ki 12:29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan

1Ki 12:30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan

1Ki 12:31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi

1Ki 12:32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat

1Ki 12:33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소