Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jonathan Warns David

1Sa 20:1 fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam

1Sa 20:2 qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud

1Sa 20:3 et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur

1Sa 20:4 et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi

1Sa 20:5 dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae

1Sa 20:6 si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius

1Sa 20:7 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius

1Sa 20:8 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me

1Sa 20:9 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi

1Sa 20:10 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure

1Sa 20:11 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum

1Sa 20:12 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero

1Sa 20:13 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo

1Sa 20:14 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero

1Sa 20:15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra

1Sa 20:16 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David

1Sa 20:17 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum

1Sa 20:18 dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris

1Sa 20:19 requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel

1Sa 20:20 et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum

1Sa 20:21 mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas

1Sa 20:22 si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus

1Sa 20:23 de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum

1Sa 20:24 absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem

1Sa 20:25 cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David

1Sa 20:26 et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus

1Sa 20:27 cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum

1Sa 20:28 et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem

1Sa 20:29 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis

1Sa 20:30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae

1Sa 20:31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est

1Sa 20:32 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit

1Sa 20:33 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David

1Sa 20:34 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus

1Sa 20:35 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo

1Sa 20:36 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum

1Sa 20:37 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te

1Sa 20:38 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum

1Sa 20:39 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant

1Sa 20:40 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem

1Sa 20:41 cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius

1Sa 20:42 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum (20:43) et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
1326 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
1325 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
1324 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
1323 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
1322 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
1321 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
1320 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
1319 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
1318 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
1317 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
1316 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
1315 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
1314 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
1313 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
1312 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
1311 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
1310 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
1309 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
1308 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
1307 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
1306 Revelation Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
1305 Jude Latin Vulgata, Jude, Chapter 01
1304 3 John Latin Vulgata, 3 John, Chapter 01
1303 2 John Latin Vulgata, 2 John, Chapter 01
1302 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05
1301 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04
1300 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03
1299 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02
1298 1 John Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01
1297 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03
1296 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02
1295 2 Peter Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 01
1294 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05
1293 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 04
1292 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 03
1291 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02
1290 1 Peter Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 01
1289 James Latin Vulgata, James, Chapter 05
1288 James Latin Vulgata, James, Chapter 04
1287 James Latin Vulgata, James, Chapter 03
1286 James Latin Vulgata, James, Chapter 02
1285 James Latin Vulgata, James, Chapter 01
1284 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13
1283 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12
1282 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11
1281 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10
1280 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09
1279 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08
1278 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07
1277 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06
1276 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05
1275 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04
1274 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03
1273 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02
1272 Hebrews Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01
1271 Philemon Latin Vulgata, Philemon, Chapter 01
1270 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 03
1269 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 02
1268 Titus Latin Vulgata, Titus, Chapter 01
1267 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04
1266 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03
1265 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 02
1264 2 Timothy Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01
1263 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05
1262 1 Timothy Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소