Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdg 3:1 hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum

Jdg 3:2 et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi

Jdg 3:3 quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath

Jdg 3:4 dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non

Jdg 3:5 itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei

Jdg 3:6 et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum

Othniel

Jdg 3:7 feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth

Jdg 3:8 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis

Jdg 3:9 et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem

Jdg 3:10 fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum

Jdg 3:11 quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez

Ehud

Jdg 3:12 addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius

Jdg 3:13 et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum

Jdg 3:14 servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis

Jdg 3:15 et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab

Jdg 3:16 qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore

Jdg 3:17 obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis

Jdg 3:18 cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant

Jdg 3:19 et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant

Jdg 3:20 ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno

Jdg 3:21 extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius

Jdg 3:22 tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt

Jdg 3:23 Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera

Jdg 3:24 per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo

Jdg 3:25 expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum

Jdg 3:26 Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath

Jdg 3:27 et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente

Jdg 3:28 qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam

Jdg 3:29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit

Jdg 3:30 humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis

Shamgar

Jdg 3:31 post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel


  1. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

    CategoryGenesis
    Read More
  2. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

    CategoryGenesis
    Read More
  3. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

    CategoryGenesis
    Read More
  4. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

    CategoryGenesis
    Read More
  5. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

    CategoryGenesis
    Read More
  6. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

    CategoryGenesis
    Read More
  7. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

    CategoryGenesis
    Read More
  8. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

    CategoryGenesis
    Read More
  9. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

    CategoryGenesis
    Read More
  10. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

    CategoryGenesis
    Read More
  11. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

    CategoryGenesis
    Read More
  12. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

    CategoryGenesis
    Read More
  13. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

    CategoryGenesis
    Read More
  14. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

    CategoryGenesis
    Read More
  15. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

    CategoryGenesis
    Read More
  16. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

    CategoryGenesis
    Read More
  17. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

    CategoryGenesis
    Read More
  18. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

    CategoryGenesis
    Read More
  19. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

    CategoryGenesis
    Read More
  20. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

    CategoryGenesis
    Read More
  21. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

    CategoryGenesis
    Read More
  22. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

    CategoryGenesis
    Read More
  23. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

    CategoryGenesis
    Read More
  24. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

    CategoryGenesis
    Read More
  25. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

    CategoryGenesis
    Read More
  26. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

    CategoryGenesis
    Read More
  27. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

    CategoryGenesis
    Read More
  28. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

    CategoryGenesis
    Read More
  29. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

    CategoryGenesis
    Read More
  30. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

    CategoryGenesis
    Read More
  31. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

    CategoryGenesis
    Read More
  32. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

    CategoryGenesis
    Read More
  33. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

    CategoryGenesis
    Read More
  34. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

    CategoryGenesis
    Read More
  35. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

    CategoryGenesis
    Read More
  36. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

    CategoryGenesis
    Read More
  37. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

    CategoryGenesis
    Read More
  38. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

    CategoryGenesis
    Read More
  39. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

    CategoryGenesis
    Read More
  40. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

    CategoryGenesis
    Read More
  41. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

    CategoryGenesis
    Read More
  42. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

    CategoryGenesis
    Read More
  43. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

    CategoryGenesis
    Read More
  44. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

    CategoryGenesis
    Read More
  45. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

    CategoryGenesis
    Read More
  46. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

    CategoryGenesis
    Read More
  47. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

    CategoryGenesis
    Read More
  48. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

    CategoryGenesis
    Read More
  49. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

    CategoryGenesis
    Read More
  50. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

    CategoryGenesis
    Read More
  51. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

    CategoryExodus
    Read More
  52. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

    CategoryExodus
    Read More
  53. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

    CategoryExodus
    Read More
  54. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

    CategoryExodus
    Read More
  55. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

    CategoryExodus
    Read More
  56. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

    CategoryExodus
    Read More
  57. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

    CategoryExodus
    Read More
  58. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

    CategoryExodus
    Read More
  59. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

    CategoryExodus
    Read More
  60. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

    CategoryExodus
    Read More
  61. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

    CategoryExodus
    Read More
  62. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

    CategoryExodus
    Read More
  63. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

    CategoryExodus
    Read More
  64. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

    CategoryExodus
    Read More
  65. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

    CategoryExodus
    Read More
  66. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

    CategoryExodus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소