Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Lev 22:1  locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 22:2  loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus 

Lev 22:3  dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus 

Lev 22:4  homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus 

Lev 22:5  et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus 

Lev 22:6  inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua 

Lev 22:7  et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est 

Lev 22:8  morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus 

Lev 22:9  custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos 

Lev 22:10  omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis 

Lev 22:11  quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis 

Lev 22:12  si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur 

Lev 22:13  sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem 

Lev 22:14  qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium 

Lev 22:15  nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino 

Lev 22:16  ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos 

Acceptable Offerings

Lev 22:17  locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 22:18  loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini 

Lev 22:19  ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris 

Lev 22:20  si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile 

Lev 22:21  homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo 

Lev 22:22  si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini 

Lev 22:23  bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest 

Lev 22:24  omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis 

Lev 22:25  de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea 

Lev 22:26  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 22:27  bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino 

Lev 22:28  sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis 

Lev 22:29  si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis 

Lev 22:30  eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus 

Lev 22:31  custodite mandata mea et facite ea ego Dominus 

Lev 22:32  ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos 

Lev 22:33  et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus 

 


List of Articles
번호 분류 제목
27 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01
26 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02
25 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03
24 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04
23 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05
22 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06
21 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07
20 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08
19 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09
18 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10
17 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11
16 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12
15 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13
14 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14
13 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15
12 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16
11 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17
10 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18
9 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19
8 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20
7 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21
» Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22
5 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23
4 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24
3 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25
2 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26
1 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소