Laws for Sin Offerings
Lev 4:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Lev 4:2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
Lev 4:3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
Lev 4:4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
Lev 4:5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
Lev 4:6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
Lev 4:7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
Lev 4:8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
Lev 4:9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
Lev 4:10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
Lev 4:11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
Lev 4:12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
Lev 4:13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
Lev 4:14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
Lev 4:15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
Lev 4:16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
Lev 4:17 tincto digito aspergens septies contra velum
Lev 4:18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Lev 4:19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
Lev 4:20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
Lev 4:21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
Lev 4:22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Lev 4:23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
Lev 4:24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
Lev 4:25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
Lev 4:26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
Lev 4:27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
Lev 4:28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
Lev 4:29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
Lev 4:30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Lev 4:31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
Lev 4:32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
Lev 4:33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
Lev 4:34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Lev 4:35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi